O viridissima virga
Hildegard von Bingen
O viridissima virga
ave, que in ventoso flabro sciscitationis
sanctorum prodisti
Cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis
ave, ave sit tibi, quia calor solis in te sudavit
sicut odor balsami
Nam in te floruit
pulcher flos qui odorem dedit
omnibus aromatibus que arida erant
Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena
Unde celi dederunt rorem super gramen
et omnis terra leta facta est
quoniam viscera ipsius frumentum
protulerunt et quoniam volucres celi nidos
in ipsa habuerunt
Deinde facta est esca hominibus
et gaudium magnum epulantium
Unde, o suavis Virgo, in te non deficit ullum gaudium
Hec omnia Eva contempsit
Nunc autem laus sit Altissimo