Codex Las Huelgas: V. Gaude Virgo plena Deo (Prose IX de Santa María CLH 76)
Ia Gaude, Virgo, plena Deo,
de qua natus fortis leo;
Christus mortem philisteo
dedit, id est Zabulo.
Ib Orbem, luce destitutum,
tu illustras, dum virtutum
regem paris, nostrum ductum
in omni periculo.
IIa Rex est Christus qui gravatus,
in Egypto captivatus,
donum prestat libertatis,
ruptis vinclis validis.
IIb Nam in luti servitute
nostre manus in volute
sunt a luto iam solute
a penisque sordidis.
IIIa Ergo per te iam placcatus
Deus, olim provocatus,
aufert nobis, miseratus,
servitutem lateris.
IIIb Deus, quoque miserator,
omnis boni dispensator,
plage nostre fit sanator
plaga sui lateris.
IVa Ecce quantum nos dilexit
que de luto nos erexit
et ab hoste nos protexit
suum mittens Filium.
IVb Hic, laborans, languens, lassus,
est pro nobis mortem passus,
hic et nobis fit conpassus
per te det et premium.
Amen.