Sabbato sancto: Ad laudes. Canticum Zachariæ "Benedictus Dominus"

Tomas Luis de Victoria

1. Cantor.
Benedictus Dominus Deus Israel,
quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.
2. Quattuor vocibus
Et erexit cornu salutis nobis:
in domo David, pueri sui.

3 C. Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum ejus.
4. Q. Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos.

5 C. Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti.
6. Q. Jusjurandum, quod juravit ad Abraham,
patrem nostrum, daturum se nobis.

7. C. Ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi.
8. Q. In sanctitate, et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.

9. C. Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:
10. Q. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus:
in remissionem peccatorum eorum:

11. C. Per viscera misericordiæ Dei nostri:
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
12. Q. Illuminare his, qui in tenebris,
et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
(Lc. 1, 68-79)

Curiosités sur la chanson Sabbato sancto: Ad laudes. Canticum Zachariæ "Benedictus Dominus" de Jordi Savall

Qui a composé la chanson “Sabbato sancto: Ad laudes. Canticum Zachariæ "Benedictus Dominus"” de Jordi Savall?
La chanson “Sabbato sancto: Ad laudes. Canticum Zachariæ "Benedictus Dominus"” de Jordi Savall a été composée par Tomas Luis de Victoria.

Chansons les plus populaires [artist_preposition] Jordi Savall

Autres artistes de Romantic